- DELUBRUM
- DELUBRUMdictum fuisse fustem delibratum vel decorticatum, quem pro Deo antiqui venerati sint, tradit Paulus Festi Pompeii abbreviator: cui Serv. adstipulatur dicens: Delubrum dictum propter lacum, in quo manus abluuntur; vel propter tectum coniunctum; aut certe ligneum simulacrum Delubrum dicimus, a libro, h. e., a raso ligno factum, quod Graece Ξόανον dicitur; Varro Rer. Divinar. l. 7. Delubrum, ait, alios aestimare in quo praeter Aedem sit area assumpta Deûm causa, ut est in circo Flaminio Iovis Statoris: alios, in quo loco simulacrum Dei dedicatum est. Additqueve, Sicut locum, in quo sigerent candelam, Candelabrum appellatur, ita in quo poncrent Deum, nominatum Delubrum. Quae Varronis verba nobis servata sunt a Macrob. Saturn. l. 3. c. 4. qui adicit: His a Varrone praescriptis intelligere possumus id potissimum ab eo probatum, quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a Dei dedicato simulacro Delubrum coeperit nominari. Virgil. tamen utramque rationem diligenter est exsecutus. Vide et reliqua, quae sequuntur, uti etiam Serv. ad istud l. 4. Aeneid. v. 56.Principio delubra adeunt, pacemqueve per arasExquirunt:Ita ergo Delubrum fuit sanctior pars templi, in qua Idolum: Glossae antiquae, Delubrum, καθέδρυμα, ξόανον, ἀνάθημα. Haec in sollemni victoria et triumpho coronabantur. Sil. Ital. Punicorum l. 13. v. 741.Inque vicem amplexi permixtâ voce triumphumTarpeii clamant Iovis et delubra dccorant.Ubi foede a librario erratum, legendum enim coronant. Ibidem captabantur somnia; In templis enim, praevio sacrificio, incubare hostiarum pellibus, sicqueve sopitos somnia, quibus de futuris certiores redderentur, captasse homines, Virgil. Aeneid. l. 7. his verbis docet: v. 86. et seqq.----- ----- -----. Huc dona sacerdosCum tulit, et caesarum ovium sub nocte silentiPellibus incubuit stratis, somnosqueve petivit;Meminit horum in Delubris somniorum Iuven. Sat. 6.Somnia, quae humanas ludunt evanida mentes,Non delubra Deûm, nec ab aethere Numina mittunt,Sed sibi quisqueve facit.Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 2. cum Paralipom. Thomae Dempst. Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 40. et 41. Alios. In iisdem homines pericula sua diluere, i. e. solvere denarium in memoriam periculi superati, fuisse solitos, unde Delubrum dictum, notant alii. Suspendebant autem ibi pileum, vel scutum, vel alia suscepta votis. vide Martin. in Lexic. Philol. ut et infra Penetrale sacrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.